ama itaque Dominum Deum tuum et observa praecepta eius et
caerimonias iudicia atque mandata omni tempore
cognoscite hodie quae ignorant filii vestri qui non
viderunt disciplinam Domini Dei vestri magnalia eius et
robustam manum extentumque brachium
signa et opera quae fecit in medio Aegypti Pharaoni regi et
universae terrae eius
omnique exercitui Aegyptiorum et equis ac curribus quomodo
operuerint eos aquae Rubri maris cum vos persequerentur et
deleverit eos Dominus usque in praesentem diem
vobisque quae fecerit in solitudine donec veniretis ad hunc
locum
et Dathan atque Abiram filiis Heliab qui fuit filius Ruben
quos aperto ore suo terra absorbuit cum domibus et tabernaculis
et universa substantia eorum quam habebant in medio Israhelis
oculi vestri viderunt omnia opera Domini magna quae fecit
ut custodiatis universa mandata illius quae ego hodie
praecipio vobis et possitis introire et possidere terram ad
quam ingredimini
multoque in ea vivatis tempore quam sub iuramento
pollicitus est Dominus patribus vestris et semini eorum lacte
et melle manantem
terra enim ad quam ingredieris possidendam non est sicut
terra Aegypti de qua existi ubi iacto semine in hortorum morem
aquae ducuntur inriguae
sed montuosa est et campestris de caelo expectans pluvias
quam Dominus Deus tuus semper invisit et oculi illius in
ea sunt a principio anni usque ad finem eius
si ergo oboedieritis mandatis meis quae hodie praecipio
vobis ut diligatis Dominum Deum vestrum et serviatis ei in toto
corde vestro et in tota anima vestra
dabo pluviam terrae vestrae temporivam et serotinam ut
colligatis frumentum et vinum et oleum
faenum ex agris ad pascenda iumenta et ut ipsi comedatis
ac saturemini
cavete ne forte decipiatur cor vestrum et recedatis a
Domino serviatisque diis alienis et adoretis eos
iratusque Dominus claudat caelum et pluviae non descendant
nec terra det germen suum pereatisque velociter de terra optima
quam Dominus daturus est vobis
ponite haec verba mea in cordibus et in animis vestris et
suspendite ea pro signo in manibus et inter vestros oculos
conlocate
docete filios vestros ut illa meditentur quando sederis in
domo tua et ambulaveris in via et accubueris atque surrexeris
scribes ea super postes et ianuas domus tuae
ut multiplicentur dies tui et filiorum tuorum in terra
quam iuravit Dominus patribus tuis ut daret eis quamdiu caelum
inminet terrae
si enim custodieritis mandata quae ego praecipio vobis et
feceritis ea ut diligatis Dominum Deum vestrum et ambuletis in
omnibus viis eius adherentes ei
disperdet Dominus omnes gentes istas ante faciem vestram
et possidebitis eas quae maiores et fortiores vobis sunt
omnis locus quem calcaverit pes vester vester erit a
deserto et Libano a flumine magno Eufraten usque ad mare
occidentale erunt termini vestri
nullus stabit contra vos terrorem vestrum et formidinem
dabit Dominus Deus vester super omnem terram quam calcaturi
estis sicut locutus est vobis
en propono in conspectu vestro hodie benedictionem et
maledictionem
benedictionem si oboedieritis mandatis Domini Dei vestri
quae ego praecipio vobis
maledictionem si non audieritis mandata Domini Dei vestri
sed recesseritis de via quam ego nunc ostendo vobis et
ambulaveritis post deos alienos quos ignoratis
cum introduxerit te Dominus Deus tuus in terram ad quam
pergis habitandam pones benedictionem super montem Garizim
maledictionem super montem Hebal
qui sunt trans Iordanem post viam quae vergit ad solis
occubitum in terra Chananei qui habitat in campestribus contra
Galgalam quae est iuxta vallem tendentem et intrantem procul
vos enim transibitis Iordanem ut possideatis terram quam
Dominus Deus vester daturus est vobis et habeatis ac
possideatis illam
videte ergo ut impleatis caerimonias atque iudicia quae
ego hodie ponam in conspectu vestro